- RIPAGORCA
- RIPAGORCAHispaniae olim inter regna. Cum enim Garsias Ximenius seu Innicus magnâ clade Mauros affecisset. Regnum orsus est, sede in oppido Insae constitutâ. Titulus Regni Suprarbia erat et Ripagorca, insignia rubra parma nulla picturâ distincta, ut habet Hornius, Orb. Imper. Contra Rittershusius, Exeg. Geneal. 66. arborem viridem Regis huius insignibus insertam esse ait, ut latius dicemus infra in voce Suprarbia. Deinde vero sub Garsia Innico II. sedes Pompeiopolim translata: donec nuptiis Garsiae Innici, cum Urraca Fort. Arag. ult. fil. Ximenii Comit. Aragonia Suprabriae iuncta, et sub eius successore Sanctio Kaesâ Abarca Regni Aragoniae nomen et Navarrae assumptum est, circa A. C. 885. a quo tempore Suprarbiae et Ripagorca nomen exstinctum est. Usque ad A. C. 1034. quô Sanctius Maior Rex Navarrae, qui omnia Regna Hispaniae, quae tum Christianorum erant, in potestate habuerat, decessit. Eius enim obitu divisâ inter 4. filios hereditate, quatuor iterum Regna emerserunt, Regnum Aragoniae, Navarrae, Castellae et Suprarbiae ac Ripagorcae; quod ultimum tamen Regnum mox ad Castellam pervenit, neque ab eo tempore nomen eius amplius auditum est. Vide praefatum Hornium, d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.